- DUODECIM
- DUODECIMGraece οἱ Δώδεκα, sub Dii, Dii erant Consentes et praecipuo honore Romae ac apud Athenienses culti, quorum picturae seu imagines extabant in Ceramico. His altare sacrum erat, dictum Βωμὸς δώδεκα ςθεῶν, in quo paulo ante Siculum bellum lapide quodam se ipsum homo aliquis mutilavit, quod mali ominis habebatur. Per eosdem iurare solti sunt, in familiari colloquio: Μὰ τοὺς Δώδεκα ςθεοὺς per Duodecim Deor. Vide et infra Olympii. Pausaniam in Atticis p. 3. Plutarch. in Nicia, supra in voce Consentes. Iidem Duodecim simplicitet appellantut, apud Martian. Capellam l. 1. de nupt. Merc. et Philot. De his Suet. in Aug. intelligi potest, cum c. 70. ait. Cena quoque eius secretior in fabulis suit, quae vulgo Δωδεκάθεος vocabatur in qua Deorum Dearumqueve habitu discubuisse convivas, et ipsum pro Apolline ornatu, non Antonii modo Epistolae, singulorum nomina amarissime enumerantis, exprobrant, sed et sine auctore notissomi versus:Cum primum istorum conduxit mensa choragum,Sexqueve Deos vidit Maliia, sexqueve Deas.Impia dum Phoebi Coesar mendacia ludit,Dum nova divorum cenat adulteria.Omnia se a terris tunc Numina declinarunt,Fugit et autatos Iuppiter ipse thronos.Et pergens addit: Auxit cenae rumorem summa tunc in civitate paeuriae ac sames. Acclamatumqueve est postridie, frumentum omne Deos comedisse: Er Caesarem esse plane Apollinem, sed Tortorem. Vide Thom. Dempster. Paralip. in Ioh. Rosini Antiqq. Rom. l. 2. c. 3. et Fr. Rossaeum Archaeol. Att. l. 2. c. 1.Nomina Duodecim Deorum.Iuppiter. Mars. Mercurius. Nuptunus. Vulcanus. Apollo. Iuno. Vesta. Minerva. Cetes. Diana. Venus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.